Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66

27:1 Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.

27:2 Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.

27:3 Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,

27:4 dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris.

27:5 Et projectis argenteis in templo, recessit : et abiens laqueo se suspendit.

27:6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est.

27:7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.

27:8 Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.

27:9 Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël :

27:10 et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.

27:11 Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens : Tu es rex Judæorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis.

27:12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.

27:13 Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ?

27:14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.

27:15 Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent :

27:16 habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.

27:17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ?

27:18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.

27:19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum.

27:20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.

27:21 Respondens autem præses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam.

27:22 Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ?

27:23 Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis præses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur.

27:24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis.

27:25 Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.

27:26 Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.

27:27 Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem :

27:28 et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,

27:29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judæorum.

27:30 Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.

27:31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.

27:32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem : hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.

27:33 Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus.

27:34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.

27:35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

27:36 Et sedentes servabant eum.

27:37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judæorum.

27:38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris.

27:39 Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,

27:40 et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce.

27:41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant :

27:42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei :

27:43 confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum.

27:44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.

27:45 A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.

27:46 Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?

27:47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant : Eliam vocat iste.

27:48 Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.

27:49 Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.

27:50 Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.

27:51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petræ scissæ sunt,

27:52 et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.

27:53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.

27:54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste.

27:55 Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei :

27:56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi.

27:57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu :

27:58 hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.

27:59 Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,

27:60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.

27:61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.

27:62 Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum,

27:63 dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam.

27:64 Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore.

27:65 Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.

27:66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.