Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
48:1 in finem filiis Core psalmus
48:1 in finem filiis Core psalmus
48:2 fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni

48:3 Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam

48:4 quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum

48:5 ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt

48:6 tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis

48:7 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis

48:8 sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma

48:9 suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui

48:10 secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua

48:11 laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua

48:12 circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius

48:13 ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram

48:14 quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula