Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
88:1 intellectus Aethan Ezraitae
88:1 intellectus Aethan Ezraitae
88:2 intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam

88:3 quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit

88:4 aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio

88:5 inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt

88:6 posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis

88:7 super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma

88:8 longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar

88:9 oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas

88:10 numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma

88:11 numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione

88:12 numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis

88:13 et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te

88:14 ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me

88:15 pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus

88:16 in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me

88:17 circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul

88:18 elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria