Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
69:1 in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus
69:2 infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me
69:3 laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum
69:4 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam
69:5 Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita
69:6 non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel
69:7 quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam
69:8 extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
69:9 quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me
69:10 et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi
69:11 et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam
69:12 adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum
69:13 ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae
69:14 eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum
69:15 non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum
69:16 exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me
69:17 et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me
69:18 intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me
69:19 tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam
69:20 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
69:21 et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto
69:22 fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum
69:23 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
69:24 effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos
69:25 fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet
69:26 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt
69:27 adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua
69:28 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
69:29 ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me
69:30 laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude
69:31 et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas
69:32 videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra
69:33 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit
69:34 laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis
69:35 quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam
69:36 et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea