Genesi 5

Genesis

5:1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.

5:1 Questa è la genealogia di Adamo. Nel dì in cui Dio creò l'uomo, lo fece a somiglianza di Dio.

5:2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.

5:2 Lo creò maschio; e femmina, e li benedisse: e diede loro il nome di Adam il dì, in cui furon creati.

5:3 Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.

5:3 E Adamo visse cento trenta anni: e generò, a sua immagine e somiglianza, un figlio, a cui pose nome Seth.

5:4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias.

5:4 E visse Adamo, dopo avere generato Seth, ottocento anni, e generò figliuoli e figliuole.

5:5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.

5:5 E tutto il tempo, che visse Adamo, fu di novecento trenta anni, e morì.

5:6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.

5:6 E visse Seth cento cinque anni, e generò Enos.

5:7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.

5:7 E visse Seth, dopo aver generato Enos, ottocento sette anni, e generò figliuoli e figliuole.

5:8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.

5:8 E tutta la vita di Seth fu di novecento dodici anni, e morì.

5:9 Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.

5:9 E visse Enos novanta anni, e generò Cainan.

5:10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.

5:10 Dopo la nascita del quale visse ottocento quindici anni, e generò figliuoli e figliuole,

5:11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.

5:11 E tutto il tempo della vita di Enos fu di novecento cinque anni; e morì.

5:12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.

5:12 Visse ancora Cainan settant'anni, e generò Malaleel.

5:13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.

5:13 E visse Cainan, dopo aver generato Malaleel, ottocento quaranta anni, e generò figliuoli, e figliuole.

5:14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.

5:14 E tutto il tempo, che visse Cainan, fu novecento dieci anni, e morì.

5:15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.

5:15 E visse Malaleel sessanta cinque anni, e generò Jared.

5:16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.

5:16 E visse Malaleel, dopo aver generato Jared, ottocento trenta anni, e generò figliuoli, e figliuole.

5:17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.

5:17 E tutta la vita di Malaleel fu di ottocento novanta cinque anni, e morì.

5:18 Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.

5:18 E visse Jared cento sessanta due anni, e generò Henoch.

5:19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.

5:19 E visse Jared, dopo aver generato Henoch, 800 anni, e generò figliuoli e figliuole.

5:20 Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.

5:20 E tutta la vita di Jared fu di novecento sessantadue anni, e si morì.

5:21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.

5:21 Ed Henoch visse sessantacinque anni, e generò Mathusala.

5:22 Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.

5:22 Ed Henoch camminò con Dio e visse, dopo aver generato Mathusala, trecento anni; e generò figliuoli e figliuole.

5:23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.

5:23 E tutta la vita di Henoch fu di trecento sessanta cinque anni:

5:24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus.

5:24 E camminò con Dio, e disparve: perché il Signore lo rapì.

5:25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.

5:25 E visse Mathusala cento ottanta sette anni, e generò Lamech.

5:26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.

5:26 E visse Mathusala, dopo aver generato Lamech, settecento ottanta due anni, e generò figliuoli e figliuole.

5:27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.

5:27 E tutta la vita di Mathusala fu di novecento sessanta nove anni, e morì.

5:28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium :

5:28 E visse Lamech cento ottanta due anni, e generò un figliuolo.

5:29 vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.

5:29 E gli pose nome Noè dicendo: Questi sarà nostra consolazione ne' travagli e nelle fatiche delle nostre mani in questa terra, che è stata maledetta dal Signore.

5:30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.

5:30 E visse Lamech, dopo aver generato Noè, cinquecento novanta cinque anni, e generò figliuoli e figliuole.

5:31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.

5:31 E tutta la vita di Lamech fu di settecento settantasette anni, e si morì. Ma Noè, essendo in età di cinquecento anni, generò Sem Cham, e Japheth.