2:1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
2:1 Weiter gebot der HERR dem Mose und Aaron folgendes:
2:2 Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis.
2:2 »Die Israeliten sollen ein jeder bei seinem Panier, bei den Feldzeichen ihrer Stämme, lagern; dem Offenbarungszelt gegenüber sollen sie ringsum lagern.
2:3 Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui : eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.
2:3 Und zwar sollen folgende ostwärts gegen Sonnenaufgang lagern: das Panier des Lagers Judas nach seinen Heerscharen, und als Anführer des Stammes Juda Nahson, der Sohn Amminadabs;
2:4 Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.
2:4 sein Heer beläuft sich auf 74600 gemusterte Männer.
2:5 Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar.
2:5 Neben ihm soll der Stamm Issaschar lagern, und als Anführer des Stammes Issaschar Nethaneel, der Sohn Zuars;
2:6 Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti.
2:6 sein Heer beläuft sich auf 54400 gemusterte Männer.
2:7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon.
2:7 Ferner der Stamm Sebulon, und als Anführer des Stammes Sebulon Eliab, der Sohn Helons;
2:8 Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.
2:8 sein Heer beläuft sich auf 57400 gemusterte Männer.
2:9 Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti : et per turmas suas primi egredientur.
2:9 Alle Gemusterten im Lager Judas machen nach ihren Heerscharen 186400 Mann aus: sie sollen (beim Abmarsch) zuerst aufbrechen.
2:10 In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur.
2:10 Das Panier des Lagers Rubens soll südwärts nach seinen Heerscharen lagern, und als Anführer des Stammes Ruben Elizur, der Sohn Sedeurs;
2:11 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti.
2:11 sein Heer beläuft sich auf 46500 gemusterte Männer.
2:12 Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon : quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
2:12 Neben ihm soll der Stamm Simeon lagern, und als Anführer des Stammes Simeon Selumiel, der Sohn Zurisaddais;
2:13 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.
2:13 sein Heer beläuft sich auf 59300 gemusterte Männer.
2:14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel.
2:14 Ferner der Stamm Gad, und als Anführer des Stammes Gad Eljasaph, der Sohn Reguels;
2:15 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.
2:15 sein Heer beläuft sich auf 45650 gemusterte Männer.
2:16 Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas : in secundo loco proficiscentur.
2:16 Alle Gemusterten im Lager Rubens machen nach ihren Heerscharen 151450 Mann aus: sie sollen an zweiter Stelle aufbrechen.
2:17 Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum : quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.
2:17 Dann soll das Offenbarungszelt, das Lager der Leviten, in der Mitte der übrigen Lager aufbrechen; wie sie gelagert sind, so sollen sie aufbrechen, ein jeder an seiner Stelle, nach ihren Panieren.
2:18 Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.
2:18 Das Panier des Lagers Ephraims soll nach seinen Heerscharen westwärts lagern, und als Anführer des Stammes Ephraim Elisama, der Sohn Ammihuds;
2:19 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.
2:19 sein Heer beläuft sich auf 40500 gemusterte Männer.
2:20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
2:20 Neben ihm soll sich der Stamm Manasse lagern, und als Anführer des Stammes Manasse Gamliel, der Sohn Pedazurs;
2:21 Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.
2:21 sein Heer beläuft sich auf 32200 gemusterte Männer.
2:22 In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.
2:22 Ferner der Stamm Benjamin, und als Anführer des Stammes Benjamin Abidan, der Sohn Gideonis;
2:23 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.
2:23 sein Heer beläuft sich auf 35400 gemusterte Männer.
2:24 Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas : tertii proficiscentur.
2:24 Alle Gemusterten im Lager Ephraims machen nach ihren Heerscharen 108100 Mann aus: sie sollen an dritter Stelle aufbrechen.
2:25 Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan : quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
2:25 Das Panier des Lagers Dans soll nordwärts nach seinen Heerscharen lagern, und als Anführer des Stammes Dan Ahieser, der Sohn Ammisaddais;
2:26 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti.
2:26 sein Heer beläuft sich auf 62700 gemusterte Männer.
2:27 Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser : quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.
2:27 Neben ihm soll der Stamm Asser lagern, und als Anführer des Stammes Asser Pagiel, der Sohn Ochrans;
2:28 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.
2:28 sein Heer beläuft sich auf 41500 gemusterte Männer.
2:29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
2:29 Ferner der Stamm Naphthali, und als Anführer des Stammes Naphthali Ahira, der Sohn Enans;
2:30 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.
2:30 sein Heer beläuft sich auf 53400 gemusterte Männer.
2:31 Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti : et novissimi proficiscentur.
2:31 Alle Gemusterten im Lager Dans machen 157600 Mann aus: sie sollen zuletzt nach ihren Panieren aufbrechen.«
2:32 Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.
2:32 Dies sind die Gemusterten der Israeliten nach ihren Stämmen; sämtliche Gemusterte der einzelnen Lager nach ihren Heerscharen beliefen sich auf 603550 Mann.
2:33 Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël : sic enim præceperat Dominus Moysi.
2:33 Die Leviten aber waren in dieser Musterung der Israeliten nicht inbegriffen, wie der HERR dem Mose geboten hatte.
2:34 Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.
2:34 So taten denn die Israeliten genau so, wie der HERR dem Mose geboten hatte: also lagerten sie nach ihren Panieren, und also brachen sie auf ein jeder nach seinem Geschlecht bei seiner Familie.